|
[1] de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
[2] scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
[3] ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
[4] divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
[5] et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
[6] et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
[7] unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
[8] alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
[9] alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
[10] alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
[11] haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
[12] sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
[13] etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
[14] nam et corpus non est unum membrum sed multa
[15] si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
[16] et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
[17] si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
[18] nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
[19] quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
[20] nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
[21] non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
[22] sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
[23] et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
[24] honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
[25] ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
[26] et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
[27] vos autem estis corpus Christi et membra de membro
[28] et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
[29] numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
[30] numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
[31] aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
|