|
< previous |
|
1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
[2] an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
[3] nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
[4] saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
[5] ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
[6] sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
[7] iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
[8] sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
[9] an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
[10] neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
[11] et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
[12] omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
[13] esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
[14] Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
[15] nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
[16] an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
[17] qui autem adheret Domino unus spiritus est
[18] fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
[19] an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
[20] empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
|
|
|
|