Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt [2] et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari [3] et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt [4] et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus [5] sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

[6] haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt [7] neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere [8] neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia [9] neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt [10] neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

[11] haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt [12] itaque qui se existimat stare videat ne cadat [13] temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere [14] propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura [15] ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

[16] calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est [17] quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur [18] videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris [19] quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid [20] sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

[21] non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum [22] an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt [23] omnia licent sed non omnia aedificant [24] nemo quod suum est quaerat sed quod alterius [25] omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

[26] Domini est terra et plenitudo eius [27] si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam [28] si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam [29] conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia [30] si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

[31] sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite [32] sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei [33] sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

< previous | Chapter 10 | next >