Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi [2] non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum [3] et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos [4] et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis [5] ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

[6] sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur [7] sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram [8] quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent [9] sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum [10] nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

[11] quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei [12] nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [13] quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes [14] animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur [15] spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

[16] quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

< previous | Chapter 2 | next >