Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat [2] et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit [3] ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est [4] in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu [5] tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

[6] non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit [7] expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus [8] itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis [9] scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis [10] non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse

[11] nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere [12] quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis [13] nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

< previous | Chapter 5 | next >