|
< previous |
|
1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians
|
| next >
|
|
|
[1] de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
[2] per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
[3] cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
[4] quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
[5] veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
[6] apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
[7] nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
[8] permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
[9] ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
[10] si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
[11] ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
[12] de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
[13] vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
[14] omnia vestra in caritate fiant
[15] obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
[16] ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
[17] gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
[18] refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
[19] salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
[20] salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
[21] salutatio mea manu Pauli
[22] si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
[23] gratia Domini Iesu vobiscum
|
|
|
|