|
[1] in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
[2] me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
[3] proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
[4] ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
[5] proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
[6] quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
[7] quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
[8] devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
[9] quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
[10] sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
[11] quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
[12] scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
[13] hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
[14] et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
|
|
|
|