Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Joel | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03

[1] verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel [2] audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum [3] super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae [4] residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo [5] expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

[6] gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis [7] posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius [8] plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae [9] periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini [10] depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

[11] confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri [12] vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum [13] accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio [14] sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum [15] a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

[16] numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio [17] conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum [18] quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt [19] ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis [20] sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti

< previous | Chapter 1 | next >