Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor [2] et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum [3] ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel [4] non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt [5] et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

[6] in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis [7] in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis [8] clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin [9] Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem [10] facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

[11] calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem [12] et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda [13] et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum [14] quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat [15] vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

< previous | Chapter 5 | next >