Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est [2] et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes [3] idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario [4] ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me [5] ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

[6] iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei [7] et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum [8] occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos [9] perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum [10] ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

[11] dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea [12] conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius [13] dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum [14] de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis [15] quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

< previous | Chapter 13 | next >