Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra [2] maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit [3] propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur [4] verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti [5] et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

[6] conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego [7] secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo [8] peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum [9] et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei [10] et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

[11] fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor [12] populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo [13] super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt [14] non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit [15] si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

[16] quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine [17] particeps idolorum Ephraim dimitte eum [18] separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius [19] ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

< previous | Chapter 4 | next >