Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur [2] convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua [3] tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum [4] Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli [5] sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo

[6] ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani [7] ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani [8] convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani [9] Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

< previous | Chapter 14 | next >