Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum [2] et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei [3] et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te [4] quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin [5] et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

< previous | Chapter 3 | next >