|
[1] sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
[2] vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
[3] et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
[4] in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
[5] non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
[6] coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
[7] et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
[8] quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
[9] non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
[10] post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
[11] et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
[12] circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
|
|
|
|