Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat [2] iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei [3] in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo [4] et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum [5] et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

[6] et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper [7] Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit [8] et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi [9] et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis [10] et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

[11] si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri [12] fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit [13] in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est [14] ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

< previous | Chapter 12 | next >