|
[1] cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
[2] et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
[3] in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
[4] omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
[5] dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
[6] quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
[7] omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
[8] Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
[9] comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
[10] et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
[11] et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
[12] et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
[13] vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
[14] et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
[15] et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
[16] reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti
|
|
|
|