Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel [2] haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes [3] quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia [4] argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur [5] in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

[6] non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine [7] quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui [8] pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est [9] argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec [10] Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

[11] sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt [12] qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos [13] ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis [14] stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis [15] vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt

[16] non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi [17] congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione [18] quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur [19] vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam [20] tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

[21] quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est [22] vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum [23] scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos [24] corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me [25] effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

< previous | Chapter 10 | next >