The prophet sends chains to divers kings, signifying that they must bend their necks under the yoke of the king of Babylon. The vessels of the temple shall not be brought back till all the rest are carried away.
1 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :
2 Haec dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
4 Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Haec dicetis ad dominos vestros :
5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :
7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius : et servient ei gentes multae et reges magni.
8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
9 Vos ergo, nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :
10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
11 Porro gens quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis.
13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis?
14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
15 Quia non misi eos, ait Dominus : et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis.
16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Haec dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.
17 Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur haec civitas in solitudinem?
18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :
21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :
22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt, usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
|