Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 47 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam [2] haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae [3] ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis [4] pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae [5] venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris

[6] o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile [7] quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

< previous | Chapter 47 | next >