Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Jeremias (Jeremiah) next >
< prev Chapter 42 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Jeremias assures the remnant of the people, that if they will stay in Juda, they shall be safe; but if they go down into Egypt, they shall perish.

 1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,  2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur :  3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.  4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.  5 Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non, juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :

 6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.  7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,  8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.  9 Et dixit ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus :  10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.

 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus :  12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.  13 Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,  14 dicentes : Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus :  15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,

 16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.  17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.  18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.  19 Verbum Domini super vos, reliquiae Juda : Nolite intrare Aegyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,  20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.

 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.  22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

< prev Prophecy of Jeremias (Jeremiah) next >
< prev Chapter 42 next >

 
TOP OF PAGE