Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna [2] speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion [3] ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt [4] sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi [5] surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius

[6] quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius [7] sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga [8] erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem [9] haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum [10] cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

[11] idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum [12] et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus [13] a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum [14] et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax [15] confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

[16] haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus [17] et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus [18] ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis [19] audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt [20] ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi

[21] propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt [22] haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae [23] sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion [24] audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem [25] nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

[26] filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos [27] probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum [28] omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt [29] defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae [30] argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

< previous | Chapter 6 | next >