Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 51 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem [2] et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius [3] non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius [4] et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius [5] quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel

[6] fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei [7] calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt [8] subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur [9] curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes [10] protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri

[11] acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui [12] super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis [13] quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae [14] iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur [15] qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

[16] dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis [17] stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis [18] vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt [19] non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius [20] conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna

[21] et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius [22] et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem [23] et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus [24] et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus [25] ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis

[26] et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus [27] levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum [28] sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius [29] et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem [30] cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius

[31] currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum [32] et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt [33] quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius [34] comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me [35] iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem

[36] propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius [37] et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator [38] simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum [39] in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus [40] deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis

[41] quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes [42] ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est [43] factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis [44] et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit [45] egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini

[46] et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem [47] propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius [48] et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus [49] et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra [50] qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum

[51] confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini [52] propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus [53] si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus [54] vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum [55] quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum

[56] quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet [57] et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius [58] haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt [59] verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae [60] et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem

[61] et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec [62] dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo [63] cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten [64] et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae

< previous | Chapter 51 | next >