DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

The prophet proclaims the covenant of God: and denounces evils to the obstinate transgressors of it. The conspiracy of the Jews against him, a figure of their conspiracy against Christ.

[1] Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: [2] Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, [3] et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus [4] quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: [5] ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Et respondi, et dixi: Amen, Domine.

[6] Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, [7] quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. [8] Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod praecepi ut facerent, et non fecerunt. [9] Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. [10] Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.

[11] Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. [12] Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. [13] Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. [14] Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. [15] Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?

[16] Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. [17] Et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum, pro malis domus Israel, et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. [18] Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. [19] Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. [20] Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.

[21] Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: [22] propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame. [23] Et reliquiae non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.

< previous | Chapter 11 | next >