DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 46 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

A prophecy against Egypt. The Jews shall return from captivity.

[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. [2] Ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda. [3] Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. [4] Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. [5] Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.

[6] Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. [7] Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? [8] Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. [9] Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. [10] Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

[11] Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi. [12] Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. [13] Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti: [14] Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. [15] Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

[16] Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae. [17] Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti: tumultum adduxit tempus. [18] Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. [19] Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. [20] Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

[21] Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. [22] Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna. [23] Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. [24] Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populo aquilonis. [25] Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:

[26] et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. [27] Et tu ne timeas, serve meus Jacob: et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. [28] Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

< previous | Chapter 46 | next >