Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum [2] conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven [3] quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit [4] reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace [5] in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

[6] prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam [7] omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum [8] et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea [9] et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel [10] audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

[11] et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua [12] nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc [13] video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei [14] factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos [15] invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

[16] et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

< previous | Chapter 14 | next >