|
[1] profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
[2] et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
[3] quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
[4] et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
[5] tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
[6] quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
[7] tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti
[8] respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
[9] []
[10] et dixit ei ubi vis ut maneamus
[11] respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
[12] tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
[13] pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
[14] tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
[15] timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
[16] tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
[17] hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
[18] tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
[19] ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
[20] secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
[21] tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
[22] transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
|