|
[1] post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis
[2] dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum
[3] cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
[4] tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
[5] cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
[6] memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
[7] cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
[8] arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos
[9] sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
[10] contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
[11] ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
[12] hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
[13] nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
[14] sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
[15] nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
[16] ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
[17] Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
[18] quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
[19] Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
[20] unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
[21] cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
[22] ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
[23] atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
|