Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum [2] respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius [3] me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare [4] sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere [5] et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere

[6] tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam [7] etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est [8] bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere [9] quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam [10] qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae

[11] manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum [12] quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino [13] et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te [14] et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem [15] ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum

[16] cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam [17] dixitque eis angelus pax vobis nolite timere [18] etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi [19] videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor [20] tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius

[21] et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt [22] tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius

< previous | Chapter 12 | next >