|
[1] igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum
[2] dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe
[3] cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
[4] memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
[5] cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me
[6] omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri
[7] ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
[8] quomodo potueris ita esto misericors
[9] si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude
[10] praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
[11] quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras
[12] fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam
[13] adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire
[14] superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
[15] quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat
[16] quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias
[17] panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege
[18] panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
[19] consilium semper a sapiente perquire
[20] omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant
[21] indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo
[22] et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
[23] noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene
|