Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet [2] cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit [3] ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret [4] cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere [5] denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

[6] et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens [7] ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem [8] haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat [9] cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei [10] ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

[11] igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua [12] et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum [13] et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis [14] et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset [15] pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

[16] cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti [17] et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti [18] post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo [19] Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis [20] esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

[21] denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum [22] at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius [23] Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum [24] post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius [25] et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

< previous | Chapter 1 | next >