|
[1] aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
[2] quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
[3] confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
[4] quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
[5] ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
[6] aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
[7] ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
[8] convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
[9] ego autem et anima mea in eo laetabimur
[10] benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
[11] Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
[12] confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
[13] luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
[14] nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
[15] nomen magnum invocabunt in te
[16] maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
[17] tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
[18] beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
[19] anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
[20] beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem
[21] portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
[22] ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur
[23] benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen
|