|
[1] ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
[2] intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
[3] et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
[4] dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
[5] cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
[6] et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
[7] dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
[8] et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
[9] postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
[10] Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
[11] quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
[12] dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
[13] tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
[14] et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
[15] et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
[16] et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
[17] et post haec epulati sunt benedicentes Deum
[18] vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
[19] et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
[20] dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
|
|
|
|