Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die [2] dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum [3] si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus [4] cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt [5] Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

[6] et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus [7] dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum [8] statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit [9] tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat [10] unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

[11] et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio [12] cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt [13] tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo [14] et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi [15] quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit

[16] et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum [17] dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum [18] ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo [19] et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat [20] veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus

[21] et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt

< previous | Chapter 11 | next >