|
[1] tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
[2] quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
[3] tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
[4] sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
[5] tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
[6] et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
[7] at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
[8] cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
[9] cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
[10] tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
[11] ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
[12] et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
[13] cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
[14] dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
[15] et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
[16] cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
[17] cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
[18] sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius
[19] et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
[20] dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
[21] respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
[22] tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
[23] cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
[24] numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
[25] sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum
[26] dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
[27] credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
[28] ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
|