|
[1] divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
[2] filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
[3] Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
[4] filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
[5] Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
[6] Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
[7] filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
[8] omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
[9] porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
[10] de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
[11] Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
[12] hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
[13] missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
[14] cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
[15] Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
[16] Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
[17] ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
[18] in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
[19] hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
[20] porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
[21] filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
[22] filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
[23] Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
[24] Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
[25] fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
[26] ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
[27] de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
[28] haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
[29] Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
[30] porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
[31] Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
[32] fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
|