|
[1] filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
[2] Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
[3] filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
[4] Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
[5] filii autem Phares Esrom et Hamul
[6] filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
[7] filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
[8] filii Ethan Azarias
[9] filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
[10] porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
[11] Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
[12] Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
[13] Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
[14] quartum Nathanahel quintum Raddai
[15] sextum Asom septimum David
[16] quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
[17] Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
[18] Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
[19] cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
[20] porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
[21] post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
[22] sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
[23] cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
[24] cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
[25] nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
[26] duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
[27] sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
[28] Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
[29] nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
[30] filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
[31] filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
[32] filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
[33] porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
[34] Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
[35] deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
[36] Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
[37] Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
[38] Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
[39] Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
[40] Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
[41] Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
[42] filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
[43] porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
[44] Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
[45] filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
[46] Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
[47] filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
[48] concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
[49] genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
[50] hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
[51] Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
[52] fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
[53] et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
[54] filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
[55] cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
|