|
[1] Adam Seth Enos
[2] Cainan Malelehel Iared
[3] Enoch Matusale Lamech
[4] Noe Sem Ham et Iafeth
[5] filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
[6] porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
[7] filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
[8] filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
[9] filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
[10] Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
[11] Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
[12] Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
[13] Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
[14] Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
[15] Evheumque et Aruceum et Asineum
[16] Aradium quoque et Samareum et Ematheum
[17] filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
[18] Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
[19] porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
[20] Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
[21] Aduram quoque et Uzal et Decla
[22] Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
[23] et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
[24] Sem Arfaxad Sale
[25] Heber Phaleg Raau
[26] Serug Nahor Thare
[27] Abram iste est Abraham
[28] filii autem Abraham Isaac et Ismahel
[29] et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
[30] Masma et Duma Massa Adad et Thema
[31] Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
[32] filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
[33] filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
[34] generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
[35] filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
[36] filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
[37] filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
[38] filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
[39] filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
[40] filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
[41] filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
[42] filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
[43] isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
[44] mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
[45] cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
[46] obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
[47] cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
[48] sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
[49] mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
[50] sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
[51] Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
[52] dux Oolibama dux Hela dux Phinon
[53] dux Cenez dux Theman dux Mabsar
[54] dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
|