Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

[1] cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est [2] et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est [3] igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens [4] vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum [5] neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

[6] manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam [7] nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel [8] et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra [9] et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio [10] ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus

[11] cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius [12] ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum [13] ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit [14] et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum [15] iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

[16] cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia [17] sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus [18] quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum [19] Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia [20] Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

[21] quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat [22] et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius [23] nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es [24] permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo [25] tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te

[26] nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia [27] et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

< previous | Chapter 17 | next >