|
[1] igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
[2] de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
[3] porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
[4] Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
[5] omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
[6] universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
[7] fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
[8] miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
[9] egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
[10] tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
[11] quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
[12] quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
[13] sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
[14] septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
[15] octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
[16] nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
[17] decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
[18] undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
[19] duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
[20] tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
[21] quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
[22] quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
[23] sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
[24] septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
[25] octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
[26] nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
[27] vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
[28] vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
[29] vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
[30] vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
[31] vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
|