|
[1] Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
[2] Nuaha quartum et Rapha quintum
[3] fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
[4] Abisue quoque et Neman et Ahoe
[5] sed et Gera et Sephuphan et Uram
[6] hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
[7] Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
[8] porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
[9] genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
[10] Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
[11] Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
[12] porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
[13] Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
[14] et Haio et Sesac et Ierimoth
[15] et Zabadia et Arod et Eder
[16] Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
[17] et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
[18] et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
[19] et Iacim et Zechri et Zabdi
[20] et Helioenai et Selethai et Helihel
[21] et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
[22] et Iesphan et Heber et Helihel
[23] et Abdon et Zechri et Hanan
[24] et Anania et Ailam et Anathothia
[25] et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
[26] et Samsari et Sooria et Otholia
[27] et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
[28] hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
[29] in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
[30] filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
[31] Gedor quoque et Ahio et Zacher
[32] et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
[33] Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
[34] filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
[35] filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
[36] et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
[37] et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
[38] porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
[39] filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
[40] fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
|