Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

[1] misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum [2] cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel [3] accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias [4] et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon [5] Iebar et Helisu et Eliphaleth

[6] Noga quoque et Napheg et Iaphiae [7] Elisama et Baliada et Eliphaleth [8] audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis [9] porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim [10] consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

[11] cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim [12] dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri [13] alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle [14] consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum [15] cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

[16] fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera [17] divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes

< previous | Chapter 14 | next >