Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

[1] iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus [2] et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos [3] et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul [4] et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo [5] congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

[6] et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius [7] inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum [8] porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis [9] cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam [10] iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

[11] contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem [12] et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei [13] et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei [14] mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat

< previous | Chapter 13 | next >