|
The ark is placed in the tabernacle. Sacrifice is offered. David blesseth the people, disposeth the offices of Levites, and maketh a psalm of praise to God.
[1] Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
[2] Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
[3] Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
[4] Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
[5] Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
[6] Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
[7] In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus:
[8] Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
[9] Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia ejus.
[10] Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.
[11] Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper.
[12] Recordamini mirabilium ejus quae fecit: signorum illius, et judiciorum oris ejus,
[13] semen Israel servi ejus; filii Jacob electi ejus.
[14] Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
[15] Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis, quem praecepit in mille generationes,
[16] quem pepigit cum Abraham: et juramenti illius cum Isaac.
[17] Et constituit illud Jacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum,
[18] dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae,
[19] cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
[20] Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
[21] Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
[22] Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
[23] Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare ejus,
[24] narrate in gentibus gloriam ejus: in cunctis populis mirabilia ejus.
[25] Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
[26] Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit.
[27] Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
[28] Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
[29] Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
[30] Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
[31] Laetentur caeli, et exultet terra; et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
[32] Tonet mare, et plenitudo ejus: exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
[33] Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
[34] Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
[35] Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
[36] Benedictus Dominus Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
[37] Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.
[38] Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.
[39] Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
[40] ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
[41] Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
[42] Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
[43] Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.
|