Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

[1] David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide [2] tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith [3] quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua [4] sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem [5] porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

[6] Iebaar quoque et Elisama [7] et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie [8] necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem [9] omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar [10] filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat

[11] pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas [12] et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham [13] procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses [14] sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae [15] filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

[16] de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias [17] filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel [18] Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia [19] de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum [20] Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque

[21] filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia [22] filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero [23] filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres [24] filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

< previous | Chapter 3 | next >