Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 47 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The vision of the holy waters issuing out from under the temple: the borders of the land to be divided among the twelve tribes.

 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.  2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.  3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.  4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.  5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.

 6 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.  7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.  8 Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.  9 Et omnis anima vivens, quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.  10 Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.

 11 In littoribus autem ejus, et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.  12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.  13 Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel : quia Joseph duplicem funiculum habet.  14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.  15 Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,

 16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.  17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.  18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.  19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.  20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.

 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel :  22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.  23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

< prev Prophecy of Ezechiel (Ezekiel) next >
< prev Chapter 47 next >

 
TOP OF PAGE