One man shall not bear the sins of another, but every one his own; if a wicked man truly repent, he shall be saved; and if a just man leave his justice, he shall perish.
[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
[2] Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
[3] Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel.
[4] Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
[5] Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
[6] in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
[7] et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,
[8] ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
[9] in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.
[10] Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
[11] et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
[12] egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
[13] ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.
[14] Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
[15] super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit :
[16] et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
[17] a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
[18] Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
[19] Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
[20] Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
[21] Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :
[22] omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.
[23] Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
[24] Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.
[25] Et dixistis : Non est aequa via Domini! Audite ergo, domus Israel : numquid via mea non est aequa? et non magis viae vestrae pravae sunt?
[26] Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
[27] Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
[28] considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
[29] Et dicunt filii Israel : Non est aequa via Domini! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?
[30] Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
[31] Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israel?
[32] Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
|