DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

The prophet forsheweth, by signs, the captivity of Sedecias, and the desolation of the people: all which shall quickly come to pass.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est. [3] Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: [4] et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. [5] Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum:

[6] in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel. [7] Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. [8] Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: [9] Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? [10] Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum.

[11] Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. [12] Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculo terram: [13] et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum: et ipsam non videbit, ibique morietur. [14] Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. [15] Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

[16] Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. [17] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [18] Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. [19] Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. [20] Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

[21] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [22] Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? [23] Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. [24] Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, [25] quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

[26] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: [27] Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat. [28] Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

< previous | Chapter 12 | next >