DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

A prophecy against the presumptuous assurance of the great ones. A remnant shall be saved, and receive a new spirit, and a new heart.

[1] Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. [2] Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, [3] dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. [4] Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. [5] Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.

[6] Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. [7] Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus. [8] Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. [9] Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. [10] Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

[11] Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos. [12] Et scietis quia ego Dominus, quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati. [13] Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiae, mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? [14] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [15] Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

[16] Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. [17] Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. [18] Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. [19] Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, [20] ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

[21] Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. [22] Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea: [23] et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. [24] Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram. [25] Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.

< previous | Chapter 11 | next >