Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 35 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

[1] et factus est sermo Domini ad me dicens [2] fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi [3] haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum [4] urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus [5] eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae

[6] propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te [7] et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem [8] et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent [9] in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus [10] eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

[11] propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero [12] et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum [13] et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi [14] haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam [15] sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus

< previous | Chapter 35 | next >