Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

The final desolation of Israel: from which few shall escape.

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel : Finis venit, venit finis super quatuor plagas terrae. [3] Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. [4] Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. [5] Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.

[6] Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit. [7] Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. [8] Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua, [9] et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. [10] Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia :

[11] iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis. [12] Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus. [13] Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. [14] Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium, ira enim mea super universum populum ejus. [15] Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur; et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.

[16] Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua. [17] Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. [18] Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. [19] Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est. [20] Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.

[21] Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. [22] Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. [23] Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum et civitas plena iniquitate. [24] Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. [25] Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.

[26] Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. [27] Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 7   next >